monumenta.ch > Hieronymus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 55, 3
Reperi iunctam Epistulae et Commonitoriolo tuo brevem chartulam, in qua haec indita ferebantur: Quaerendum ab eo, id est a me, utrum mulier relicto viro adultero, et sodomita, et alio per vim accepto, possit absque poenitentia communicare Ecclesiae, vivente adhuc eo quem prius reliquerat. Quod legens, illius versiculi recordatus sum: 'Ad excusandas excusationes in peccatis' . Omnes enim homines vitiis nostris favemus; et quod propria facimus voluntate, ad naturae referimus necessitatem. Quomodo si dicat adolescens: vim patior corporis, me ad libidinem ardor impellit, ipsa organa membrorum genitalium, et compositio corporis, femineos quaerit amplexus. Et rursum si homicida, in egestate, inquit, eram, indigebam cibo, tegmen corporis non habebam; ideo alienum sanguinem fudi, ne ipse fame et frigore morerer. Responde itaque sorori, quae a nobis super suo statu quaerit, non nostram, sed Apostoli sententiam. 'An ignoratis, fratres, scientibus enim Legem loquor, quoniam lex dominatur homini, quanto tempore vivit? Mulier enim quae sub viro est, vivente viro, astricta est Legi. Quod si mortuus fuerit vir eius, liberata est a lege viri. Ergo vivente viro, adultera erit, si duxerit alterum virum' . Et in alio loco: 'Mulier alligata est, quanto tempore vivit vir eius. Si autem dormierit vir eius, liberata est: cui vult nubat, tantum in Domino' . Omnes igitur causationes Apostolus amputans, apertissime definivit, vivente viro adulteram esse mulierem, si alteri nupserit. Nolo mihi proferas raptoris violentiam, matris persuasionem, patris auctoritatem, propinquorum catervam, servorum insidias atque contemptum, damna rei familiaris. Quamdiu vivit vir, ficet adulter sit, licet sodomita, licet flagitiis omnibus coopertus, et ab uxore propter haec scelera derelictus, maritus eius reputatur, cui alterum virum accipere non licet. Nec Apostolus haec propria auctoritate decernit, sed Christo in se loquente, Christi verba secutus est, qui ait in Evangelio: 'Qui dimittit uxorem suam, excepta causa fornicationis, facit eam moechari: et qui dimissam acceperit, adulter est.' . Animadverte quid dicat: 'Qui dimissam acceperit, adulter est:' sive ipsa dimiserit virum, sive a viro dimissa sit, adulter est qui eam acceperit. Unde et Apostoli gravem coniugii sarcinam intelligentes: 'Si ita est, inquiunt, non expedit homini uxorem accipere.' Ad quos Dominus: 'Qui potest, inquit, capere, capiat' . Statimque sub exemplo trium eunuchorum, virginitatis infert beatitudinem, quae nulla carnis lege tenetur.